Latin
329
Newton, Optice 329
Unproofread scanNot analysed yet
Quum Aqua fortis dissolvit Argentum, non autem Aurum; &Aqua regia dissolvit Aurum, non autem Argentum; Annon recte dici potest, Aquam fortem satis quidem subtilem esse ad penetrandum Aurum aeque ac Argentum: carere autem vi illa Attrahente, qua se inferre &introdare possit? &Aquam regiam satis quidem subtilem esse, ad penetrandum Argentum aeque ac Aurum; carere autem vi illa Attrahente, qua se introdare possit? Nam Aqua regia nihil est aliud, nisiAqua fortis cum admixto Spiritu Salis vel Sale ammoniaco: Atque etiam Sal ipse vulgaris in Aqua forti dissolutus, efficit ut illa Aurum deinceps dissolvere possit; quamvis Sal quidem iste, sit corpus crassum. Cum igitur Spiritus Salis praecipitat Argentum de Aqua forti, annon hoc inde fit, quod is attrahat Aquam fortem, seque ei admisceat: non autem attrahat Argentum, fortasse etiam id a se repellat? Cumque Aqua praecipitat Stibium de Sublimato Stibii &Salis ammoniaci, vel de Butyro Stibii; annon hoc inde fit, quod ea Salem ammoniacum vel Speritum Salis dissolvat, illique se admisceat, &vim illius imminuat: non autem attrahat sibi Stibium, fortasse etiam id a se repellat? Et annon ex eo, quod nulla sit Attractio mutua inter particulas Aquae &Olei, Argenti vivi &Stibii, Plumbi &Ferri; fit, ut corpora ista inter se non permisceantur? attractione autem debili, ut Argentum vivum &Cuprum aegre quidem commisceantur? &attractione forti, ut Argentum vivum &Stannum, Stibium &Ferrum, Aqua &Sales, facile permisceantur inter se?