Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 33
Unproofread scanNot analysed yet
Cum istae Tangentes, adhuc lineae rectae sint; utique singuli Circuli qui a priori Prismate magis minusve refracti fuerint, iidem accurate eadem proportione magis minusve refracti sunt a secundo. Denique cum haec omnia adhuc eodem modo eveniant, si usque tertio vel etiam quarto adjecto Prismate, radii iterum atque iterum refringantur in Latus; Liquet radios unius ejusdemque Circuli, universos inter se Homogeneos esse; eorumque Refrangibilitatem semper unius modi esse, suique plane consimilem; Radios autem diversorum Circulorum, Refrangibilitate inter se differre; idque certa aliqua ac constanti Proportione. Quod erat mihi comprobandum. Restat adhuc unum alterumve hujus Experimenti ad- Fig. 16. junctum, quo id adhuc clarius certiusque effici possit. Collocetur secundum Prisma DH, non proxime post primum, sed interjecto aliquo intervallo; puta in medio Spatii, quod primum Prisma &Parietem, quo oblonga Imago P T excipiatur, interjacet: Adeo ut Lumen e primo Prismate incidat in secundum jam oblonga facta imago πτ, huic secundo Prismati parallela; indeque refringatur in Latus, ut imaginem oblongam pt super Parietem depingat. His enim ita dispositis, invenies, ut prius, Imaginem pt Inclinatam aliquantum ad eam Imaginem PT, quam primum solum Prisma, sublato secundo, exhibet: Etenim caeruleae ipsorum extremitates P &p longius inter se distabunt, quam extremitates rubeae T &t: Et consequenter, qui radii maximam in primo Prismate refractionem passi, ad caeruleum extremum π Imaginis πτ proficiscuntur; eosdem iterum in secundo Prismate, plus quam reliquos, refractos observabis.