Latin
331
Newton, Optice 331
Unproofread scanNot analysed yet
Sal ille acidus, in Aqua dissolutus, idem est ac Oleum Sulphuris per Campanam,; permultusque cum sit in Visceribus Terrae, maximeque in Marchasitis, coalescit inde cum caeteris corporibus ex quibus constant Marchasitae; cum Bitumine scilicet, Ferro, Cupro &Terra; cumque illis conflat Alumen, Vitriolum &Sulpbur. Cum Terra sola nimirum, Alumen; cum Metallo solo, vel Metallo &Terra, Vitriolum; &cum Bitumine &Terra, Sulphur. Ex quo fit, ut Marchasitae tribus illis mineralibus abundent. Et annon mutuae attractioni attribuendum est, quod Materiae diversae, ex quibus haec constant mineralia, coeant &cohaereant ad ea conflanda? &quod Bitumen subvehat secum reliquam Sulphuris materiam, quae sine illo sublimari non posset? Idemque de omnibus, vel fere omnibus, quotquot usquam sunt corpora crassa, quaeri potest. Nam &Animalium &Plantarum partes omnes compositae sunt ex materiis volatilibus &fixis, fluidis &solidis; uti ex eorum Analysi quidem apparet: Itemque Sales &Mineralia; quantum Chymici quidem compositionem eorum usque adhuc pervestigare potuerint. Quum Mercurius sublimatus sublimatur denuo cum Argento vivo, fitque Mercurius dulcis; qui est Terra alba, saporis expers, &in Aqua haud dissolubilis: Cumque Mercurius dulcis, sublimatus iterum cum Spiritu Salis, revertitur in Mercurium sublimatum: Et quum Metalla paululo Acidi corrosa, convertuntur in rubiginem; quae est Terra saporis expers, &in Aqua non dissolubilis; Terraque ista plusculo Acidi macerata, fit Sal metallicus: Cumque Lapides quidam, ut Fluor Plumbi, idoneo Menstruo dissoluti, Sales fiunt: Annon haec omnia ostendunt, Sales constare ex Terra sicca &Acido aquoso attractione conjunctis?