Latin
332
Newton, Optice 332
Unproofread scanNot analysed yet
terramque non posse Salem fieri, nisi accedat tantum Acidi, quantum ad id sufficiat, ut illa dissolvi deinceps possit in Aqua? Annon Acidorum sapor ille acerbus &pungens, oritur ex forti attractione, qua particulae acidae irruant in particulas Linguae, easque agitent? Et quum Metalla, in Menstruis acidis dissoluta sunt; Acidaque cum Metallo conjuncta, alia jam ratione agunt; adeo ut Permixtio illa Saporem jam alium habeat, multo quam antea mitiorem, nonnunquam etiam dulcem; Annon hoc inde fit, quod corpuscula acida particulis metallicis adhaerescentia, multum eo pacto de vi sua actuosa imminuant? Et, si Acidum minore portione adsit, quam ut Compositum efficiat in Aqua dissolubile; annon Acidum illud, ad Metallum arcte adhaerescendo, vim suam actuosam Saporemque omnem amittet? fietque corpus ex utrisque compositum, Terra saporis expers? Quae enim corpora humore Linguae non dissolvuntur, ea Sensum Gustus non afficiunt. Quemadmodum Gravitas efficit, ut Mare densiorem &ponderosiorem Terrae globum circumfluat; ita attractione effici potest, ut Acidum aquosum densiores &compactiores particulas terrestres circumfluat, ad componendas particulas Salis. Neque enim alioqui fieri posset, ut Acidum loco Medii foret inter Terram &Aquam vulgarem, ad efficiendum ut Sales dissolvantur in Aqua: Neque futurum esset, ut Sal Tartari tam facile extraheret Acidum e Metallis dissolutis; aut Metalla, Acidum ex Argento vivo.