Latin
334
Newton, Optice 334
Unproofread scanNot analysed yet
&annon Conatus iste ostendit, utique habere eas Vim quandam repellendi, qua a se invicem diffugiunt? aut saltem fortius eas Aquam attrahere, quam semet ipsas mutuo? Etenim, quemadmodum corpora illa omnia in Aqua ascendunt, quae Telluris Gravitate minus sunt attracta, quam est Aqua ipsa: ita omnes Salis particulae, quae in Aqua innatant, minusque ab una qualibet Salis particula sunt attractae, quam est Aqua ipsa; recedant necesse est a particula illa, &Aquae fortius attractae locum dent. Quum Liquor Sale quovis imbutus, evaporatus est, quod aiunt, ad cuticulam; &deinde refrixit; Sal continuo concrescit in figuras aliquas regulares. Ex quo apparet, Salis particulas, antequam concrescerent, jam in Liquore illo aequis interjectis intervallis, certisque ordinibus dispositas innatasse; Et consequenter eas in se invicem Egisse Vi aliqua, quae aequalis sit in intervallis aequalibus, in inaequalibus inaequalis. Nam tali quidem Vi, illae se in consimiles Ordines usquequaque disponent: sine ea autem, circumnatabunt dispersim quaquaversus; itemque sine ullo ordine, ut forte ceciderit, concurrent. Et quoniam particulae Crystalli Islandicae agunt omnes consimili ratione in Radios Luminis, ad Refractionem illam inusitatam efficiendam; annon credibile est particulas illas, in frustis ejus Crystalli formandis, non modo certis se ordinibus ita disposuisse, ut, extremitatibus suis eodem cunctis spectantibus, in figuras regulares concrescerent; verum etiam ita insuper, ut &latera quoque sua quoad vires Attrahentes homogenea, quasi polari quadam virtute eodem omnes converterint?