Latin
333
Newton, Optice 333
Unproofread scanNot analysed yet
Utique, quomodo in ingenti illo Terrarum Marisque globo, corpora quaeque densissima gravitate sua subsidunt in Aqua, semperque conantur ad Centrum Globi accedere: eodem modo in particulis Salis, materia densissima semper conabitur ad particulae Centrum accedere: Adeo ut particula Salis, comparari queat quadantenus ad Chaos: densa videlicet, dura, sicca &terrestris a Centro; rara autem, mollis, humida &aquosa a Superficie. Atque huic quidem causae tribuendum videtur, quod Sales natura sunt adeo durabili. Nempe destrui vix possunt, nisi ita si aquosae ipsorum partes vel Vi abstrahantur: vel leni calore, inter putrescendum, in occultos meatus Terrae illius, quae est ad Centra particularum, insidere permittantur; usque dum partes terrestres dissolvantur tandem Aqua, &separentur in minores particulas, quae, qua sint exiguitate, efficere queant ut Totum putrefactum nigro videatur colore. Porro, hinc quoque fieri potest, ut partes Animalium &Plantarum suas singularum formas conservent, &nutrimentum in suam cujusque ipsarum similitudinem convertant: molli nimirum &humido nutrimento facile immutante texturam suam per lenem calorem &Motum, donec simile tandem factum sit densae illi, durae, siccae &durabili Terrae, quae est in Centro uniuscujusque particulae: Quum vero Nutrimentum ineptum fit ad assimilandum; vel Terra illa, quae est in Centris particularum, debilior facta est, quam ut id in similitudinem sui convertere possit: tum Motus ille omnis definit in putredinem &Mortem. Si Sal quivis vel Vitriolum parva admodum portione dissolvatur in permulta Aqua; particulae Salis vel Vit trioli non utique ad imum fident, licet specifice graviores sint quam Aqua; sed diffundent se aequabiliter per totam Aquam; ita ut illa aeque salsa futura sit a summo, ac ab imo: Annon hoc indicat, partes Salis vel Vitrioli a se mutuo recedere, &sese expandere conari quaquaversus, tamque longe a se invicem sejungi, quam patitur aquae, in qua innatant, spatium?