Latin
336
Newton, Optice 336
Unproofread scanNot analysed yet
Jam, si corpora quidem composita tam sunt dura, quam experientia comperimus eorum nonnulla esse; &occultorum tamen meatuum permultum in se habent, constantque ex particulis adpositis solummodo inter se; utique simplices ipsae particulae, quae occultos meatus in se nullos habent, neque unquam in partes divisae fuerunt, longe adhuc duriores sint necesse est. Etenim istiusmodi durae particulae, in unum congestae, fieri vix potest ut se inter se contingant nisi in perpaucis punctis; ideoque omnino multo minore vi ad eas disjungendas opus erit, quam ad confringendum particulam solidam, cujus utiqe partes omnes se inter se contingunt in totis superficiebus suis, sine ullis meatibus aut intervallis interjectis, quae earum cohaerentiam minus firmam reddere possint. Qui autem istiusmodi praedurae particulae, adpositae solummodo inter se, seque invicem in perpaucis tantum punctis contingentes, cohaerescere queant; idque tanta vi, quanta Experientia novimus; utique, nisi Causa sit aliqua quae efficiat ut eae ad se invicem attrahantur vel apprimantur, concipi vix potest.