Latin
337
Newton, Optice 337
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, rem eandem inde quoque infero, quod bina Marmora perpolita cohaereant etiam in Vacuo; &quod Argentum vivum in Barometro subsistat ad altitudinem 50, 60, vel 70 Unciarum, vel etiam amplius eo ita scilicet, si prius ab Aere omni probe depurgatum fuerit, &in tubum cauta manu infusum, ut adeo partes ejus sint usquequaque contiguae &sibi invicem &Vitro. Nonnulli existimant, Marmora illa compressa esse Aethere quodam ambiente, Argentumqe vivum eodem Aethere sursum in Tubum impelli. Verum si Aetheri isti transitus patet vel per Argentum vivum vel per Vitrum; fieri non potest ut is Argentum vivum sursum in Tubum impellat: Et, si transitus ei per neutrum patet, jam non poterit is permittere ut Argentum vivum subsidat; quomodo illud subsidit quidem, si Vitrum succutiatur, adeoque Argentum vivum a se disjungat; sive Argentum vivum habeat in se bullulas aliquas Aeris, quae impediant quominus partes ejus contingant &cohaereant inter se. Atque etiam idem Experimentum observatum fuit in Aqua, ab omni prius Aere probe depurgata. Quum Argentum vivum congelatum fit fumis Plumbi, vel Aqua Frigore; partes Liquoris congelati ita cohaerent, ut Corpus durum constituant: Atque Experimento quidem jam memorato de Liquoribus in Barometro ad tam insolitam usque altitudinem suspensis, apparet partes corporum etiam fluidorum cohaerere inter se. Unde facile intelligi potest, quaecunque demum causa efficiat ut partes glaciei &metallorum durorum cohaereant inter se, eandem itidem efficere ut partes eorundem corporum etiam liquefactorum cohaereant: licet fortassis minus firme: Nam particulae quidem corporum liquefactorum, inter se huc illuc perpetuo sublabuntur. Jam quidem fieri potest, ut Materiae particulae exiguissimae, Attractionibus fortissimis inter se cohaereant, constituantque particulas majusculas, quarum Vis illa attrahens debilior sit; harumque particularum majuscularum permultae, inter se itidem cohaerentes, particulas majores constituant, quarum Vis attrahens adhuc sit debilior; Et sic deinceps continuata serie, donec ad maximas tandem deventum sit particularum illarum, e quibus Operationes Chymicae &Colores corporum naturalium pendent; quaeque inter se cohaerentes, corpora demum constituant magnitudine sub Sensum cadente.