Latin
342
Newton, Optice 342
Unproofread scanNot analysed yet
Si duo istiusmodi corpora inter se aequalia, motibus aequalibus &ad versis recta in spatio vacuo concurrant; utique per Leges Motus, eo ipso in loco, ubi concurrunt, sistentur; motumque suum omnem amittent; &quiescent usque, nisi vi elastica praedita sint, motumque novum inde accipiant. Si vis elasticae tantum habeant, quantum ad id satis sit, ut repercutiantur cum 4 vel, vel 2 vis illius, qua concurrebant; amittent utique ā vel; vel à Motus sui, comparate. Atque hoc quidem experiundo comprobari poterit, si duo Pendula aequalia ex aequalibus altitudinibus ita sint dimissa, ut in se invicem recta incurrant. Si enim Pendula illa sint ex Plumbo, vel Argilla molli; jam Motum suum omnem, vel fere omnem, amittent: Sin ex materia aliqua elastica sint; jam Motus tantum duntaxat retinebunt, quantum a vi illa elastica denuo acceperint. Si tria Vasa rotunda &aequalia impleta sint, alterum quidem Aqua, alterum Oleo, tertium autem Pice liquefacta; hique omnes Liquores consimili ratione agitati sint, ut Motu vorticoso cieantur; Utique Pix, propter tenacitatem suam, Motum suum omnem perbrevi amittet; Oleum, quippe minus tenax, Motum suum diutius conservabit; Aqua autem, cum sit minime omnium tenax, Motum suum omnium diutissime conservabit; Veruntamen &ipsa suum brevi tempore amittet. Ex quo facile intelligi potest, si plures Vortices ex liquefacta Pice inter se essent contigui; tantaque hi amplitudine, quanta Cartesiam illi; fore tamen, ut &ipsi &partes suae omnes, propter tenacitatem suam &lentorem, Motum suum cito secum invicem communicarent, donec inter se omnes plane quiescerent.