Latin
343
Newton, Optice 343
Unproofread scanNot analysed yet
Vortices ex Oleo, vel Aqua, vel alia aliqua materia adhuc magis fluida, possent quidem diutius Motum suum retinere verum, nisi materia illa omnis plane tenacitatis expers esset, interque partes ejus neque Attritus esset ullus, neque communicatio Motus, (quod fingi sane non potest;) omnino futurum esset, ut Motus perpetuo decresceret. Quoniam igitur varii illi Motus, qui in Mundo conspiciuntur, perpetuo decrescunt universi: necesse est prorsus, quo ii conservari &recrescere possint, ut ad actuosa aliqua principia recurramus: Qualia utique sunt Gravitatis causa, qua Planetae &Cometae Motus suos in perpetuis Orbibus conservant, Corporaque omnia Motum magnum sibi acquirunt cadendo; &Fermentationis causa, qua Cor &Sanguis Animalium Motu &Calore perpetuo confoventur, partes interiores Terrae perpetuo calefiunt, corpora permulta ardent &lucent, Montes ignem concipiunt, cavernae Telluris ictibus subitis disjiciuntur, &Sol ipse perpetuum vehementer candet &lucet &Luce sua omnia calefacit ac fovet. Nam admodum paullum Motus in mundo invenimus, praeterquam quod vel ex his Principiis actuosis, vel ex imperio Voluntatis, manifesto oritur. Atque his quidem omnibus bene perspectis &consideratis, illud mihi videtur denique simillimum veri; utique Deum Optimum Maximum, in principio rerum, materiam ita creasse, ut primigeniae ejus particulae, e quibus deinceps oritura esset corporea omnis natura, solidae essent, firmae, durae, impenetrabiles innertes &mobiles; iis magnitudinibus &figuris, iisque insuper proprietatibus, eoque numero &quantitate pro ratione Spatii in quo futurum erat ut moverentur; quo possent ad eos fines, ad quos creatae fuerant, optime deduci. Quae porro particulae primigeniae, quippe plane solidae, longe longeque duriores sint, quam ulla corpora ex iisdem deinceps cum occultis interjectis meatibus composita; imo tam perfecte durae, ut nec deteri possint unquam, nec comminui; ne adeo ulla in consueto Naturae cursu Vis sit, quae id in plures partes dividere queat, quod Deus ipse in prima rerum fabricatione Unum fecerit.