Latin
344
Newton, Optice 344
Unproofread scanNot analysed yet
Tamdiu dum particulae illae integrae permanent, poterunt sane per omnia secula ex iis composita esse corpora ejusdem semper naturae &texturae: Verum si illae deteri aut comminui possent; jam futurum sane esset, ut rerum natura, quae ex iis pendet, immutaretur. Aqua &Terra, ex particulis imminutis &detritis, particularumque fragminibus compositae, non utique eandem hodie naturam texturamque haberent, ac Aqua &Terra in principio ex particulis integris compositae. Quare, ut Rerum Natura possit durare, existimandum est corporum omnium mutationes, in variis solummodo separationibus, novisque conjunctionibus &Motibus durabilium illarum particularum consistere. Nam Corpora composita disrumpuntur, non particularum ipsarum solidarum fractura, sed separatione earum, qua parte eae commissuris inter se junctae erant, &paucis tantum in punctis se inter se contingebant. Porro, videntur mihi hae particulae primigeniae, non modo in se Vim inertiae habere, Motusque Leges passivas illas, quae ex Vi ista necessario oriuntur; verum etiam Motum perpetuo accipere a certis Principiis actuosis; qualia nimirum sunt Gravitas, &Causa Fermentationis &cohaerentiae corporum. Atque haec quidem Principia considero, non ut occultas Qualitates, quae ex Specisicis rerum Formis oriri fingantur; sed ut universales Naturae Leges, quibus res ipsae sunt formatae. Nam Principia quidem talia revera existere, ostendunt Phaenomena Naturae; licet ipsorum Causae quae sint, nondum fuerit explicatum. Affirmare singulas rerum Species, specificis praeditas esse Qualitatibus occultis, per quas eae Vim certam in Agendo habeant: hoc utique est Nihil dicere.