Latin
347
Newton, Optice 347
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum in Mathematica, ita etiam in Phyfica, investigatio rerum difficilium ea Methodo, quae vocatur Analytica, semper antecedere debet eam quae appellatur Synthetica. Methodus Analytica est, experimenta capere, phaenomena observare; indeque ex rebus compositis, ratiocinatione colligere simplices: ex Motibus, vires moventes; &in universum, ex effectis, causas; ex causisque particularibus, generales; donec ad generalissimas tandem sit deventum. Methodus Synthetica est, causas investigatas &comprobatas assumere pro Principiis, eorumque ope explicare Phaenomena ex iisdem orta, istasque explicationes comprobare. In duobus prioribus Libris hujus Optices, Methodo Analytica usus sum ad investigandum &comprobandum congenitas Radiorum Luminis differentias, quoad refrangibilitatem, reflexibilitatem &calorem: eorumque alternas facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus Vices; corporumque proprietates, tum opacorum tum pellucidorum, e quibus Reflexiones Coloresque Radiorum pendent: Atque haec quidem Inventa, quum sint comprobata, poterunt in Methodo Synthetica ut Principia afsumi, ad explicanda Phaenomena ex iisdem fluenia: Cujus porro Methodi exemplum dedi, sub finem Libri primi.