Latin
348
Newton, Optice 348
Unproofread scanNot analysed yet
In tertio hoc Libro, inchoavi solummode Analysin earum rerum, quae adhuc investigandae restant, circa Lumen circaque effectus quos id obtinet in corporibus naturalibus: Multa attingens leviter, &,quae submonui, aliis examinanda relinquens, &promovenda usque Experimentis atque Observationibus Curiosorum. Quod si Philosophia Naturalis, hanc Methodum persequendo, tandem aliquando ab omni parte absoluta erit facta atque perfecta Scientia; utique futurum erit, ut &Philosophiae Moralis fines itidem proferantur. Nam quatenus ex Philosophia naturali intelligere possimus, quaenam sit prima rerum Causa, &quam potestatem &jus ea in nos habeat, &quae beneficia ei accepta sint referenda; eatenus Officium nostrum erga eam, aeque ac erga nosmetipsos invicem, quid sit, per Lumen Naturae innotescet. Omnino, si Deorum falsorum cultus non occaecasset animum gentibus, longius se inter eas extendisset Philosophia Moralis, quam ad Cardinales illas quatuor, quas vocant, Virtutes: Et qui Animarum Transmigrationem, Solisque &Lunae Heroumque mortuorum Cultum docebant; id sane multo potius docuissent, qua ratione optime colendus esset veriis noster &beneficentissimus Author. FINIS.