Latin
ENUMERATIO
Newton, Optice 349
Unproofread scanNot analysed yet
ENUMERATIO ENEIRM TERTII ORDINIS. Ineae Geometricae secundum numerum dimensionum aequationis qua relatio inter Ordinatas &Abscissas definitur, vel (quod perinde est) secundum numerum punctorum in quibus a linea recta secari possunt, optime distinguuntur in Ordines. Qua ratione linea primi Ordinis erit Recta sola, eae secundi sive quadratici ordinis erunt sectiones Conicae &Circulus, &eae tertii sive cubici Ordinis Parabola Cubica, Parabola Neiliana, Cissois veterum &reli quae quas hic enumerare suscepimus. Curva autem primi generis, (siquidem recta inter Curvas non est numeranda) eadem est cum Linea secundi Ordinis, &Curva secundi generis eadem cum Linea Ordinis tertii. Et Linea Ordinis infinitesimi ea est quam recta in punctis infinitis secare potest, qualis est Spiralis, Cyclois, Quadratrix &linea omnis quae per radii vel rotae revolutiones infinitas generatur. Sectionum Conicarum proprietates praecipuae a Geometris passim traduntur. Et consimiles sunt proprietates Curvarum secundi generis &reliquarum, ut ex sequenti proprietatum praecipuarum enumeratione constabit.