Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 37
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen una eademque cum esset omnium Incidentia; alii Radiorum magis refringebantur, alii minus. Quique in priori Prismate majori Refractione longius e via detorti fuerant; iidem in hoc secundo Prismate iterum magis Refracti sunt: Ac proimde, quum certa ac constanti ratione plus, quam reliqui, refringantur; merito appellari possunt Magis Refrangibiles. ib il Exper. 7. Ad bina foramina in fenestrae operculo. parvo intervallo inter se distantia, Prismata singula apposui; quibus duae oblongae &coloratae Solis Imagines in opposito pariete (quomodo in tertio supra Experimento factum est) depingerentur. Tum ante Parietem, parvo spatio interjecto, chartam longam &exilem, lateribus rectis interque se parallelis, collocavi: Et tum Prismata tum chartam ita disposui, ut color rubeus unius Imaginis directo in unam partem dimidiam chartae incideret, &color violaceus alterius Imaginis directo in alteram partem dimidiam ejusdem Chartae: Adeo ut Charta ista bicolor videretur, rubea &violacea; simili fere ratione, ac charta illa in Experimentis primo &secundo, quam colore rubeo atque indico infeceram. Deinde Parietem, qui post Chartam erat, panno nigerrimo obtexi; nequid Luminis inde reflecteretur, quo Experimentum posset interturbari. Quibus ita dispositis; Chartam per tertium Prisma ipsi parallelum inspiciens, observabam dimidiam ipsius partem eam, quae erat Lu mine violaceo illustrata, abruptam majori Refractione, &quasi reliqua charta abscissam videri; Praesertim cum eam e longinquo inspicerem. Cum enim nimis e propinquo inspiciebam; chartae dimidia non jam penitus inter se disjuncta videbantur, sed angulo uno cohaerentia; ut faciebat charta bicolor in primo Experimento. Quod idem tum quoque accidebat, cum forte charta uterer nimium lata. Interdum, Chartae loco, filo albo usus sum: Idque.