Latin
PROP. III. THEOR. III
Newton, Optice 58
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, Prisinatis Acies angulatae, Lentisque extremitates, quatenus irregularem aliquam Refractionem efficere possint, charta nigra adglutinata obtegi debent. Radiique Solaris in Cubiculum transmissi Lumen id omne, quod ad Experimentum erit inutile, charta nigra aliove aliquo nigro objecto corpore omnino intercipiendum est. Alioqui enim Lumen id inutile, quaquaversus in Cubiculo reflexum, immiscebit sese Imagini oblongae, eamque nonnihil interturbabit. Caeterum ad haec Experimenta non equidem prorsus necessariam esse dixerim tantam, quantam in praesenti imperasse videar, diligentiam: Quanquam ad id sane, ut feliciter procedant Experimenta, permultum conferet; ideoque siquis accuratius &curiosius Naturam Speculari velit, is certe tantam diligentiam non sine fructu uberiori adhibebit. Verum enimvero Prismata ex Vitro Solida, quae hujusmodi Experimentis capiendis satis idonea sint, comparare perdifficile est: Quamobrem Ipse Vasis ex Speculorum confractorum partibus in Formam Prismatum, conclusa intus aqua pluvia, compactis, nonnunquam usus sum: Et ad augendam Refractionem, aquam interdum Saccharo Saturni copiose imbuebam.