Latin
PROP. III. THEOR. III
Newton, Optice 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Lumen a clariori latere imaginis a fi ubi Triangulorum Bases sitae sunt, erit quidem aliquantum Compositum; a latere obscuriori autem gm, plane Simplicissimum; &in omni parte imaginis inter ista latera, pro eo ut a latere obscuriori gm distet, magis minusve Compositum. Atque talem quidem Imaginem pt, ubi semel comparaveris; varia Experimenta capere licebit, vel in Clariori ac minus Simplici ipsius Lumine a latere a f, vel in Obscuriori ac Simpliciori Lumine a latere gm, ut libitum fuerit. Verum in hujusmodi Experimentis capiundis, id omnino agendum est, ut Cubiculum quam possit maxime tenebricosum fiat; nequid Luminis sese Imaginis p t Lumini extrinsecus admiscens, Compositum id reddat: Et praesertim, si Experimenta capiunda sunt in simpliciori isto Lumine, quod est a latere gm; Quod, cum debilius languidiusque sit, utique minorem proportionem habebit ad Lumen extrinsecus adveniens, &proinde admixtione istius Luminis magis interturbabitur Compositumque reddetur. Oportet etiam ut Lens sit bona, qualis in Conspicillis tubulatis adhiberi solet: Insuper ut Prisma sit Angulo largiori, puta, 70 graduum; beneque factum, ex Vitro bullis venulisque immuni, &Faciebus non, ut fit, convexis aliquantum aut concavis, sed accurate planis: Item ut summa cum cura perpolitum sit, quomodo Vitra ad Conspicilla tubulata poliuntur; non autem, uti vulgo fit, stanno usto solummodo leviter defrictum; quo, cum foraminum ab arena restantium margines detriti sint, Vitri Facies adhuc innumeris perparvis laevibusque prominentiis aliquantillum convexis undatim crispa manet.