Latin
AXTOMATA
Newton, Optice 6
Unproofread scanNot analysed yet
Super perpendicularem CPigitur, demitto sinum Incidentiae AD: Et si radius reflexus, quis sit, quaeratur; produco A D ad B, ita ut DB sit aequalis isti AD; &duco CB: Quae linea CB, erit radius reflexus: Angulus enim Reflexionis BCP ejusque Sinus BD, aequales sunt Angulo &Sinui Incidentiae; uti, ex secundo Axiomate, fieri debet. Sin autem radius refractus, quis sit, quaeratur; produco AD ad H, ita ut DH ad AD eam proportionem habeat, quam habet Sinus Refractionis ad Sinum Incidentiae, hoc est, Rationem 3 ad 4. Tum Centro C, in Plano ACP &radio CA, descripto Circulo ABE; duco parallelam Perpendiculari CP Q lineam HE, quae secet circumferentiam in E: Et ducta CE, ista linea CE erit radius refractus. Si enim demittatur EF perpendicularis ad lineam PQ; ista linea EF, quoniam Angulus Refractionis est ECQ, erit Sinus Refractionis Radii CE. Qui sinus EF, aequalis est ipsi DH; &consequenter eam proportionem habet ad Sinum Incidentiae AD, quam habent 3 ad 4. Eodem modo si per Prisma vitreum (hoc est, vitrum duobus aequalibus ¶llelis Triangulis ab extremitatibus suis terminatum, tribusque planis &bene politis compactum lateribus, quae tribus parallelis lineis a ternis angulis unius extremi ad ternos angulos alterius extremi pertingentibus interjunguntur,) si, inquam, Luminis per hujusmodi Prisma transmissi Refractio quaeratur: Sit ACB Planum, quo Prisma ea sui parte, Fig.