Latin
AXTOMATA
Newton, Optice 7
Unproofread scanNot analysed yet
2 qua lumen transmittitur, secetur transversum per istas lineas parallelas quibus ternae ipsius facies interjunguntur: Sitque DE radius incidens in primam faciem Prismatis A C, ubi Lumen in vitrum ingreditur: Tum Posito quod Sinus Incidentiae ad Sinum Refractionis eam proportionem habeat, quam habent 17 ad 11; inveni EF primum radium refractum. Qui porro radius quum sit ipse Radius Incidens in secundam faciem vitri B C, ubi Lumen egreditur; iterum refractus radius F G simili ratione invenietur, ponendo Sinum Incidentiae ad Sinum Refractionis eam habere rationem, quae est 11 ad 17. Si enim Sinus Incidentiae ex Aere in Vitrum, sit ad Sinum Refractionis, ut 17 ad 11; liquet Sinum Incidentiae e Vitro in Aerem fore e contrario ad Sinum Refractionis, ut 11 ad 17; uti ex tertio Axiomate patet. Simili fere ratione, si ACBD sit Vitrum ex utraque Fig. parte Sphaerice convexum (quod vulgo Lens appellatur, quale est Vitrum Ustorium, aut Conspicillum vulgare, aut vitrum Objectivum Conspicilli tubulati,) &quaeratur quomodo Lumen e puncto lucido Q in hoc Vitrum incidens, refringi debeat: Sit Q M radius incidens in quodvis punctum M primae superficiei Sphaericae A CB; &erigendo lineam vitro perpendicularem in puncto M, inveni primum refractum radium MN, ex proportione Sinuum 17 ad 11. Idem radius e vitro egressurus incidat in N; tumque inveni secundum radium refractum Nq, ex proportione Sinuum 11 ad 17. Qua eadem ratione inveniri quoque potest Refractio, cum Lens ex altera parte convexa, ex altera plana sit vel concava; aut cum ex utraque parte AX. sit concava. AX. VI. Radii Homogenei ex diversis cujusvis Objecti punctis fluentes, &in Planam aut Sphaericam superficiem reflectentem aut refringentem, ad perpendiculum aut fere ad perpendiculum incidentes; divergent deinceps a totidem aliis punctis, aut paralleli evadent totidem aliis lineis, aut convergent versus totidem alia puncta, accurate aut saltem sine errore sensibili.