Latin
PROP. VI. THEOR. V
Newton, Optice 61
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. VI. THEOR. V. Sinus Incidentiae cujusque Radii seorsum, est ad Sinum Refractionis suae in data Ratione. Unumquemque Radium seorsum, certa ac Constanti aliqua ratione Refrangibilem esse; ex iis quae dicta sunt, satis est manifestum. Qui Radii in prima Refractione, iisdem positis omnium Incidentiis, maxime Refringuntur: ii in sequentibus itidem Refractionibus, iisdem positis Incidentiis, iterum maxime Refringuntur: Similique ratione Radii minime Refrangibiles, &quicunque sunt medio aliquo Refrangibilitatis gradu; uti ex gto, 6to, ymo, gvo, &9no Experimentis liquet. Porro qui radii in prima Refractione, iisdem positis omnium Incidentiis, aequaliter Refringuntur: ii iterum, iisdem positis Incidentiis, aequaliter &uniformiter Refringuntur: Idque sive refringantur antequam a se invicem separati fuerint, ut in quinto Experimento: sive postquam separati fuerint, ut in Experimentis 12mo 130, &1410. Itaque Refractio cujusque Radii seorsum, fit ad certam aliquam constantemque regulam: Ea autem regula quae sit. restat ut jam deinceps ostendamus. Nuperi de rebus Opticis Scriptores docent, Sinus Incidentiae ad Sinus Refractionis esse in data Proportione, uti in quinto Axiomate expositum est: Et nonnulli Instrumentis ad Refractiones Mensurandas, aut alia aliqua ratione hanc Proportionem Experimentis computantes, asseruerunt se eam invenisse accuratam. Verum dum illi, nondum intellecta diversa Radiorum diversorum Refrangibilitate, crediderunt radios una eademque proportione refringi universos, Existimandum est, eos mensuras suas ad partem mediam solummodo Luminis refracti accommodasse: Adeo ut ex illorum Mensuris hoc solum concludi possit; radios, qui sunt medio Refrangibilitatis gradu; hoc est, qui, cum a reliquis separati sint, virides videntur; eos in data Sinuum proportione refringi.