Latin
PROP. VI. THEOR. V
Newton, Optice 62
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquos autem omnes, itidem secundum datas Sinuum Proportiones refringi; id nobis jam restat comprobandum. Equidem, rem ita se habere debere admodum est credibile &rationi consentaneum; quandoquidem Natura semper est sui similis. Verum Probatio ab Experimentis desumenda requiritur. Atque talem quidem Probationem ita adferemus, si ostendere poterimus, Sinus Refractionis Radiorum diverse Refrangibilium esse ad se invicem in data Proportione, quando Sinus Incidentiae sunt inter se aequales. Etenim si Sinus Refractionis omnium Radiorum, sint in datis Proportionibus ad Sinum Refractionis alicujus radii, qui sit medio Refrangibilitatis gradu; Isque Sinus sit in data proportione ad Incidentiae Sinus inter se aequales; Utique reliqui isti Refractionis Sinus, erunt itidem in datis Proportionibus ad Sinus Incidentiae inter se aequales. Jam autem Sinus Refractionis esse ad se invicem in data proportione, quando Sinus Incidentiae sunt inter se aequales; ex sequenti Experimento apparebit. Exper. 15. Per parvum rotundum foramen in fenestrae operculo, transmittatur in Cubiculum tenebricosum Radius Solis. Sit S alba &rotunda Solis Imago, directo suo Lumine in oppositum parietem depicta. Sit PT oblonga &colorata Imago, quae fiat refringendo Lumen per Prisma in Fenestra positum. Sit denique pt, vel 2p 21, vel 3731, oblonga &colorata Imago ea, quae fiat refringendo iterum idem Lumen in Latus per alterum Prisma proxime post primum Situ transverso collocatum; quomodo in quinto supra Experimento explicatum est.