Latin
PROP. VI. THEOR. V
Newton, Optice 64
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ex hoc Experimento, Proportiones Tangentium Refractionum inveniuntur: Unde &Sinuum Proportiones collectae, aequales reperiuntur; quantum quidem, Imagines intuendo, &Mathematicam quandam ratiocinationem adhibendo, judicare potuerim: Non enim accurate calculum ponebam. Itaque Propositio nostra, quantum ex Experimentis colligitur, in unoquoque leorsum Radio vera esse apparet. Veram autem eam esse accuratissime, etiam Demonstrari potest ex hac Suppositione; Corpora Lumen Refringere, Agendo in Radios ejus in Lineis ad Superficies suas Perpendicularibus. Verum, quo haec Demonstratio recte procedat, distinguendus est Motus cujusque Radii in duos Motus, quorum alter Superficiei refringenti perpendicularis sit, alter eidem parallelus; &de Motu quidem eo qui est perpendicularis, subjicienda est Propositio sequens. Si quis Motus, aut Corpus motum quodcunque, incidat quavis velocitate in quodvis Latum &Tenue Spatium, duobus Planis Parallelis utrinque terminatum; inque transitu suo per istud Spatium, urgeatur perpendiculariter versus ulterius Planum quavis Vi, quae, datis distantiis ab isto Plano, sit datarum Quantitatum: Perpendicularis Velocitas istius Motus, aut Corporis, tum cum emerget ex eo Spatio; semper aequalis erit Radici Summae ejusce, quae composita sit ex Quadrato Perpendicularis Velocitatis quam habebat iste Motus, aut Corpus. tum cum incideret in istud Spatium; &ex Quadrato Perpendicularis Velocitatis quam idem Motus, aut Corpus, haberet tum, cum emergeret, si Perpendicularis ejus Velocitas tum, cum incideret, infinite parva fuisset, Eadem autem Propositio similiter vera erit de quovis Motu, aut Corpore, perpendiculariter retardato in transitu suo per istud Spatium: si loco Summae binorum Quadratorum, Differentiam ipsorum sumas. Demonstrationem facile invenient Mathematici; ideoque, ne Lectorem distineam, eam hic non apponam. Finge jam Radium aliquem obliquissime in linea M CFig.