Latin
PROP. VI. THEOR. V
Newton, Optice 65
Unproofread scanNot analysed yet
incidentem, Refringi ad Ca Plano RS in lineam CN: Et, si Linea CE, in quam alius quilibet Radius A C refringi debeat, quae sit quaeratur; sint MC, A D, Sinus Incidentiae duorum istorum Radiorum; &NG, EF, eorundem Sinus Refractionis; &exponantur aequales Radiorum Incidentium Motus, per lineas inter se aequales MC &AC: Tum, Motu MC ad Planum Refringens Parallelo existente, distinguatur Motus alter A C in duos Motus AD &DC, quorum alter A D parallelus, alter autem D C perpendicularis sit ad Superficiem Refringentem. Similiter, distinguantur Motus Emergentium Radiorum, in binos Motus; quorum ii, qui sunt perpendiculares, sint Kc CG, &CF. Quod si Vis Plani Refringentis incipiat agere in Radios vel jam in ipso Plano, vel certo interjecto intervallo, ex una parte; desinatque certo interjecto intervallo ex altera parte; &in omnibus locis intra istos limites sitis, agat in Radios in Lineis superficiei isti Refringenti perpendicularibus; actionesque ejus in Radios, in distantiis aequalibus a Plano Refringente, aequales sint; in distantiis autem inaequalibus, vel aequales sint, vel certa qualibet proportione inaequales: utique Motus radii is, qui sit Plano Refringenti Parallelus, nullam omnino ab ista Vi mutationem patietur; Motus autem is, qui sit Plano eidem Perpendicularis, mutabitur secundum Propositionis jam expositae Rationem.