Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 75
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur porro observarem, interque se compararem, Colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, &Caeruleum illum, quorum correcta distantia inter se esset 13 partes longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum 31. Jam autem ut 7 ad 12, ita 31 ad 53. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, &Indicum illum, quorum correcta distantia inter se esset 4, sive; longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum 35. Ut autem 2 ad 3, ita 35 ad 51. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, &Indicum illum saturatiorem, quorum correcta distantia inter se esset 1 sive; longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter 4 Unciarum. Ut autem 3 ad 4, ita 4 ad 55. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, &Violacei partem Indico proximam, quorum correcta distantia inter se esset28 sive 3 longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent erat circiter Unciarum 42. Ut autem 5 ad 6, ita 4/ ad 55. Interdum enim, cum Lens commodiori Situ ita esset collocata, ut Axis ejus ad Colorem caeruleum spectaret: caeteraque omnia commode essent comparata: sol etiam disjectis nubibus clarior colluceret: ipseque oculis propius admotis chartam, quae Linearum imagines Lente projectas exciperet, attentius intuerer: discernere poteram satis distincte Linearum istarum imagines, in Coloris etiam Violacei parte ea, quae Indico proxima esset; nonnunquam etiam ultra medium ipsum coloris violacei.