Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 78
Unproofread scanNot analysed yet
Ego enim Axem Lentis ad mediam duntaxat partem Colorum, quam potui proxime, direxi; quo pacto languidae Colorum Extremitates, quia paulo remotiores essent ab Axe, Imagines sui minus distincte super chartam projiciebant. quam si Axis Lentis ad singulos Colores ordine directus fuisset. Jam ex his quae dicta sunt manifestum est, Radios, qui Refrangibilitate inter se differunt, non convenire in unum Focum; sed ita esse comparatos, ut, si a Lucido puncto fluant, quod eodem intervallo a Lente distet ex una parte, ac Foci sui ex altera: tum Focus radiorum maxime Refrangibilium propius a Lente abfuturus sit, quam Focus minime Refrangibilium, amplius decimaquarta parte totius distantiae: sin a Lucido puncto fluant, quod a Lente tanto sit intervallo remotum, ut ante Incidendum jam pro Parallelis inter se haberi possint: tum Focus radiorum maxime Refrangibilium propius a Lente abfuturus sit, quam Focus minime Refrangibilium, circiter 27ma aut 28va parte totius suae distantiae a Lente. Porro Diameter Circuli in medio duorum istorum Focorum intervallo siti, quem hi radii tum illuminant, cum ibi in aliquod Planum Axi perpendiculare incidant; (qui quidem Circulus minimus est, in quem ii omnes convenire possint;) erit circiter 55ta pars diametri aperturae Vitri. Adeo ut mirum sit Conspicilla tubulata res objectas tam distincte exhibere posse, quam eas revera exhibent. At si omnes Radii Luminis ex aequo Refrangibiles essent, Error qui solummodo ex Sphaericis Vitrorum figuris oriretur, sexcenties minor esset.