Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 77
Unproofread scanNot analysed yet
Cum observarem colorem rubeum extremum, &violaceum itidem extremum, qui Sensu percipi possent: (Quorum quidem Colorum correcta distantia inter se, cum omnia quam potuerint commodissime essent comparata, Solque clarissimus luceret, erat circiter 1 aut partes longitudinis rectilineorum imaginis coloratae laterum: Comperiebam differentiam inter vallorum quibus Foci sui a Lente distarent, esse Unciarum modo 4 14/2, modo 5 13, &plerunque plus minus 5 Unciarum. Ut autem 11 ad 12 aut 15 ad 16; ita 5 Unciae ad 53 aut 53. Atque hac quidem Experimentorum progressione adductus sum ut certo credam, si Lumen in ipsis Extremitatibus Imaginis satis Forte fuisset, quo linearum nigrarum imagines clare super charta apparere potuerint; futurum utique fuisse, ut Focus Coloris violacei extremi propius a Lente distare compertus esset, quam Focus rubei extremi, intervallo Unciarum minimum 53. Quo &illud etiam amplius confirmatur; Sinus Incidentiae &Refractionis omnium generum Radiorum, eandem Proportionem inter se in minimis Refractionibus, atque in maximis, habere. Totam hujusce rei experiundae rationem, quoniam negotium est multae diligentiae atque accurationis, singulatim enarrare volui; ut, qui rem eandem posthac experiundo examinaturi sint, intelligant quam accurate omnia animo circumspectare &secum ante considerare debeant, quo Experimentum hocce sibi feliciter succe dat. Qui nihilominus, si negotium sibi minus forsan ex sententia succedat, quam mihi ante successit; colligere tamen poterunt ex Proportione quam habet distantia Colorum a se invicem in Imagine, ad differentiam distantiarum Focorum suorum a Lente, quis esset futurus Exitus accuratioris Experimenti in Coloribus longius inter se distantibus. Veruntamen si Lentem latiorem, quàm qua Ego usus sum, adhibeant; eamque longo rectoque bacillo alligent, quo facile rectaque dirigatur ad eum semper colorem, cujus Focus, ubi sit, requiritur; nullus dubito quin illis etiam melius haec res sub manus succedat, quam mihi ipsi successit Experienti.