Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 80
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim ADE istiusmodi Circulus, Centro C &Semidiametro A C descriptus; sitque BFG minor circulus, eodem cum isto ADE centro descriptus, ejusque diametrum A C circuitu suo intersecans in B: Biseca autem A C in N. Jam, ut ego quidem calculum posui, densitas Luminis in quovis loco B, erit ad densitatem ejusdem in N, ut AB ad BC; totumque Lumen intra circulum minorem BFG, ad totum Lumen intra majorem AE D, erit ut Excessus Quadrati A C super Quadratum AB, ad Quadratum ipsius AC. Exempli gratia: Si BC sit quinta pars istius AC; utique Lumen in B quadruplo densius erit, quam in N: &totum Lumen intra minorem circulum, ad totum Lumen intra majorem, erit ut 9 ad 25. Ex quo manifestum est, Lumen intra minorem circulum Sensum multo fortius afficere debere, quam Lumen illud debilius &in raritatem dilatatum, quod inter Circumferentiam majoris minorisque circuli est circumcirca dispersum. Verum &illud hic insuper observandum est, Colorum Prismate exhibitorum clarissimos &fulgentissimos esse Flavum &Aureum. Hi Sensum fortius, quam reliqui simul universi, afficiunt: Hisque proximi sunt claritate, Colores Rubeus &Viridis. Caeruleus, cum hisce comparatus ALI paratus, debilis est nubilusque color; Indicus autem &Violaceus, multo etiam istis fuscior languidiorqe: Adeo ut ii, in Colorum Clariorum comparationem, parvi momenti sint habendi.