Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 81
Unproofread scanNot analysed yet
Rerum igitur objectarum imagines collocandae sunt, non in Foco Radiorum mediocriter Refrangibilium, qui sunt in confinibus Viridis &Caerulei; sed in Foco eorum radiorum, qui inter Aureum colorem &Flavum interjacent; eo in loco ubi Color omnium lucidissimus est &fulgentissimus, hoc est, in colore flavo clarissimo, sive eo qui ad aureum propius quam viridem accedit. Atque horum quidem radiorum Refractione, (quorum Sinus Incidentiae &Refractionis in Vitro sunt ut 17 &11,) dimetienda est Refractio Vitri &Crystalli ad usus Opticos. Ponamus itaque corporis objecti Imaginem in Foco horum Radiorum: Jamque omnes Radii Flavi &Aurei collecti erunt intra Circulum, cujus Diameter sit circiter 2 50ma pars Diametri aperturae Vitri. Quod si his addideris clariorem partem dimidiam Rubei, (eam scilicet quae aureo proxima est,) &clariorem partem dimidiam Viridis; eam scilicet quae flavo proxima est:) jamcirciter; partes Luminis horum duorum Colorum intra circulum ante dictum cadent, &2 partes extra eum cadent circumcirca; Quaeque luminis hujusce pars extra circulum cadet, ea per spatium fere altero tanto majus, quam quae intra cadet, diffundetur; ac proinde in toto, tribus fere tantis rarior erit facta. Ex reliqua autem parte dimidia Colorum Rubei &Viridis, (hoc est, ex Rubeo nunno saturatissimo &Viridi Saligneo,) circiter pars intra circulum praedictum cadet, &2 extra; Quaeque hujus luminis pars extra circulum cadet, ea per spatium circiter quatuor aut quinque partibus majus, quam quae intra cadet, diffundetur; ac proinde hoc lumen in toto rarius erit, idque circiter viginti quinque partibus, quam totum Lumen intra circulum inclusum; Quinimo, ut verius dicam, Lumen hoc extra circulum, amplius triginta aut quadraginta partibus, quam id quod est circulo inclusum, rarius erit: quippe color rubeus extremus in fine coloratae Imaginis Prismate effictae, jam ante tenuis admodum &rarus fuerat; itemque Viridis saligneus rarior aliquanto quam Aureus ac Flavus.