Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 82
Unproofread scanNot analysed yet
Quare horum Colorum Lumen, cum sit tanto rarius quam id quod intra circulum cadat; utique Sensum vix movere poterit: Praesertim cum color rubeus saturatior, &viridis saligneus, hujusce Luminis; colores sint multo, quam reliqui, fusciores. Eandem autem ob causam Colores Caeruleus &Violaceus, cum sint etiam adhuc multo, quam illi, obscuriores; multoque etiam magis rarefacti; omnino negligi poterunt. Etenim densum illud clarumque Lumen in Circulo inclusum, offundet obscurabitque rarum &languidum fusciorum horum Colorum circumjectorum lumen; efficietque ut hi Sensu percipi vix queant. Itaque Puncti lucidi Imago, quae Sensu percipi possit, vix excedet magnitudine Circulum, cujus Diameter sit 250ma pars diametri aperturae Vitri Objectivi Telescopii melioris: Saltem non multo latior eo erit; si excipias languidum, obscurum, nubilumque admodum circumfusum Lumen, cujus haud fere ullam habebit Spectator rationem. Proinde in Conspicillo tubulato, cujus apertura sit quatuor Unciarum, &Longitudo Pedum Centum; haec Imago non excedet 2 45', aut 3'. Et in Conspicillo tubulato, cujus apertura sit binarum Unciarum, &Longitudo 20 aut 30 Pedum; poterit esse 5' aut 6', vix autem major eoQuod quidem Experientiae optime congruit. Etenim Astronomi quidam, per Conspicilla tubulata supra vicenos Pedes, &infra sexagenos, longa; observarunt diametros Stellarum Fixarum, esse circiter 4' aut 5', aut summum 6'. Verum si Vitrum Ocularium, Facis Lychnive fumo leniter infuscatum sit, quo Lumen Stellae obscuretur; jam languidum illud Lumen, quod erat in Circuitu Stellae, evanescet; stellaque ipsa (si Vitrum satis sit Fumo infuscatum) ad puncti Mathematici similitudinem propius accedet.