Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 84
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Radiorum Errores, qui quidem e Sphaericis Vitrorum Objectivorum figuris oriantur, sunt ut Cubi aperturarum Vitrorum Objectivorum: Et exinde, quo Telescopia varia Longitudine Res objectas ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque distinctae appareant; aperturae Vitrorum Objectivorum, Potentiaeque Amplificandi, debent esse ut Cubi Radicum quadratarum Longitudinum Tuborum: Quod Experientiae non respondet. At Radiorum Errores ii, qui e diversa Refrangibilitate oriuntur, sunt ut ipsae aperturae Vitrorum Objectivorum: Et exinde, quo Telescopia varia Longitudine Res objectas jam ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque distincte appareant; aperturae, &Potentiae Amplificandi, debent esse ut ipsae Radices quadratae Longitudinum. Idque, ut bene notum est, experientiae respondet. Exempli gratia: Telescopium 64 Pedum in longitudinem, &cujus Apertura sit Unciarum 23, rem objectam circiter centies &vicies amplificatam, tamen aeque distinctam exhibet; ac Telescopium unius Pedis in Longitudinem, &cujus Apertura sit3 unius Unciae, eam quindecies exhibet amplificatam. Quod si jam Radii non essent diverse Refrangibiles; utique Conspicilla tubulata multo, quam adhuc descripsimus, perfectiora construi possent; componendo Vitra objectiva ex binis Vitris, inclusa intus aqua, conglutinatis. Sit A DFC Vitrum Objectivum, compositum ex duobus Vitris ABED &BEFC, ab exteriore sui parte AGD &CHF consimiliter convexis, &ab interiore sui parte BME &BNE consimiliter concavis: sitque aqua in Cavitatem BMEN conclusa. Porro sit Sinus Incidentiae e Vitro in Aerem, ut I ad R; ex Aqua autem in Aerem, ut K ad R; &consequenter e Vitro in Aquam, ut I ad K.