Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 85
Unproofread scanNot analysed yet
Diameter Sphaerae, ad quam Facies convexae AGD &CHF tornatae sint, esto D: Diameterque Sphaerae, ad quam Facies concavae BME &BNE tornatae sint, esto ad D, ut Radix Cubica illius KK—KI ad Radicem Cubicam illius RK—RI: Jamque Refractiones in concavis Vitrorum faciebus, multum corrigent Errores Refractionum in convexis faciebus; quatenus quidem ii e Sphaerica Vitri figura oriantur. Atque hac quidem Ratione Conspicilla tubulata satis admodum perfecta atque absoluta construi possent, si utique diversa Radiorum genera non forent diverse Refrangibilia. Verum enimvero, propter diversam hancce Refrangibilitatem, non equidem video qui fieri queat, ut Conspicilla tubulata solis Refractionibus excoli atque perfici possint; nisi si forte ea ratione, quae in eisdem amplius in Longitudinem extendendis versatur, effici hoc quadantenus possit: Quem quidem ad finem, nuperum Hugenii Inventum optime videtur accommodatum. Etenim Tubi praelongi valde molesti &incommodi sunt, &tractatu difficillimi, &praeterea. propter nimiam longitudinem, facile incurvescunt &quatiuntur, eoque pacto efficiunt, ut res objectae perpetuo tremere videantur, &non sine multo negotio distincte cerni queant. Cum jam e contrario, adhibito Hugenii invento, &tractatu faciliora sint Vitra: &specialiter Vitrum objectivum, perticae fortiori erectaeque infixum, stabile ac firmum maneat. Quandoquidem igitur Refractionibus perficere Conspicilla tubulata, quae sint datarum Longitudinum, in negotiis desperatis est: Excogitavi quondam Telescopium, quod res objectas Reflexione inspiciendas exhiberet: Utebar autem, loco Vitri Objectivi, Metallo concavo. Diameter Sphaerae, ad quam Metallum concavum tornatum fuit, complectebatur circiter 25 Uncias Anglicas; &consequenter Longitudo Instrumenti erat circiter Unciarum 61.