Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 86
Unproofread scanNot analysed yet
Vitrum Ocularium Plano-convexum erat; &Diameter Sphaerae, ad quam convexa ipsius facies tornata fuit, erat circiter? Unciae, aut paulo infra id; ac proinde hoc Vitrum rem objectam triginta aut quadraginta Tantis Vero ampliorem repraesentabat. Alia computandi ratione, inveni illud circiter triginta quinque Tantis Specie ampliorem rem objectam exhibere. Metallum concavum id erat, quod Aperturam Unciae unius &3 ferre posset. Verum apertura definita erat, non circulo opaco marginem Metalli circum obtegente, sed circulo opaco inter Vitrum Ocularium &Oculum collocato, in cujus medio parvum rotundum foramen erat, per quod Radii ad Oculum transmitterentur. Etenim Circulus iste ibi collocatus, intercipiebat plurimum Errantis Luminis, quo Aspectus alioqui interturbatus fuisset. Quum hoc Instrumentum cum Conspicillo tubulato satis bono, quod in Longitudinem haberet quatuor Pedes, &cujus Vitrum Ocularium concavum esset, compararem; e loco longinquiore, mei Instrumenti ope, quam istius Conspicilli, literas Legere poteram. Attamen in meo Instrumento corpora objecta multo, quam in isto Conspicillo vitreo, tenebrosiora videbantur; partim quia plus Luminis inter Reflectendum a Metallo, quam inter Refringendum a Vitro, intercidebat &amittebatur; &partim, quia Instrumentum meum nimium ad Amplificandum esset comparatum. Etenim si meum Instrumentum corpora objecta non amplius triginta aut viginti quinque Tantis Vero ampliora exhibuisset; utique illa clariora jam &lucidiora in eo apparuissent. Duo hujusmodi Instrumenta, ante hos annos circiter sexdecim, construxi: Quorum alterum adhuc apud me est; ipsumque quam vera sint, quae scribam, cuilibet demonstrare poterit.