Latin
89
Newton, Optice 89
Unproofread scanNot analysed yet
Vitrum usquequaque una eademque prorsus crassitudine sit oportet. Alioqui res objectas coloribus variatas exhibebit, &minus distinctas. Hu jusmodi Vitro adhibito, conatus sum ante hos quinque aut sex annos Telescopium Reflectens construere, quod cum in Longitudinem esset quatuor Pedum, corpora objecta circiter centies &quinquagies vero ampliora repraesentaret: Planeque adductus eram ut crederem, quo hoc Inventum omnibus numeris perfectum atque absolutum reddi possit, nihil praeter Artificem peritum deesse. Etenim Vitrum quo utebar, ab Artifice quodam Londinensi politum, eodem modo ac Vitra ad Conspicilla tubulata poliri solent, quamvis non minus bene expolitum, quam esse solent Vitra Objectiva, videretur: tamen, cum deinde argento vivo indutum esset, apparebat jam ex Reflexione innumeris id undiq, inaequalitatibus crispum esse. Quae quidem inaequalitates, quominus Objecta in Instrumento, jam dicto cerni distincte potuerint effecerunt. Nam Errores Radiorum Reflexorum ex quavis Vitri inaequalitate orti, circiter sextuplo grandiores sunt, quam Errores Radiorum Refractorum ex eisdem Vitri inaequalitatibus orituri. Attamen ex hoc Experimento illud intellexi; Reflexionem a concava Vitri facie, quae ne omnia perturbaret metueram, nihil hic incommodi, quod quidem Sensu percipi potuerit, attulisse; &consequenter, quominus hujusmodi Telescopia omnibus numeris perfecta construi queant, nihil plane deesse praeter peritos Opifices, qui Vitra perpolire &in Sphaerae figuram accurate tornare calleant. Vitrum Objectivum ad Telescopium quatuordecim Pedum, ab Artifice quodam Londinensi expolitum, ipse quondam multo melius feci, atterendo id super Picem Stanno usto conspersam; levi autem ac molli brachio hoc faciebam, ne Stannum ustum id interraderet.