Latin
90
Newton, Optice 90
Unproofread scanNot analysed yet
Annon Vitra ad Reflectendum comparata, eadem ratione satis bene perpoliri possint; equidem nondum expertus sum. Verum quicunque hac vel alia quavis, quae ei visa fuerit, Vitrorum poliendorum ratione uti volet, certe debebit is Vitra ad polituram praeparanda, leviori prius manu atterere: &minus Virium, quam solent Opifices Londinenses in Vitris suis tornandis, adhibere. Etenim Vitra nimis violenter appressa, ne flectantur nonnihil inter atterendum, periculum erit. Si autem inflectantur, omnino Figura eorum vitiabitur. Quo igitur horum Vitrorum Reflectentium Speculationem istiusmodi Artificibus, qui Vitrorum figurandorum curiosiores sint, amplius commendem; Conspicillum antedictum in sequenti Propositione singulatim describam. PROP. VIII. PROB. II. Conspicilla tubulata in Brevitatem contrahere. Sit abde Vitrum, ab anteriore sui parte ba Concavum: a posteriori autem parte cd, ex aequo Convexum: adeo ut usquequaque una eademque sit Crassitudine. Cave inaequali crassitudine sit: ne res objectas coloribus variatas exhibeat, &minus distinctas. Sit porro accurate expolitum, &a posteriore sui parte Argento vivo indutum; inque Tubo vx y z, qui intus valde niger sit oportet, apte infixum. Sit efg Prisma vitreum aut crystallinum, prope ab altera Tubi extremitate, in medio collocatum; hoc est, ansae aeneae aut ferreae fgk, ab extremo se in latitudinem laxanti atque complanatae, agglutinatum.