Latin
LIBER PRIMUS
Newton, Optice 93
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMUS. ugri PARS II. niid PROP. I. THEOR. I. Phaenomena Colorum in Refracto aut Reflexo Lumine, non oriuntur ex novis Modificationibus Luminis, quae, pro variis Luminis Umbraeque terminationibus, varie sint impressae. radrrim ennesiProbatio ab Experimentis desumpta. EXPER. I. riapii Tenim si Solis radius in Cubiculum valde tenebricosum immittatur per foramen oblongum F. cujus Latitudo sit? aut; Unciae, vel paulo minor eo; isque radius FH trajiciatur deinde, primo per Prisma am plissimum ABC, quod intervallo circiter viginti Pedum a foramine distet, eique parallelum fit; postea autem transeat (alba nimirum istius radii pars) per corporis nigri &opaci GI foramen oblongum Hecirciter 4, aut 2. Unciae parte latum, quod intervallo duorum triumve Pedum a Prismate, situque tum ad ipsum Prisma tum ad prius foramen parallelo sit collocatum; Sique hoc Lumen album, ita per foramen H transmissum, incidat deinceps super chartam albam pt, ultra id foramen H, interjecto trium quatuorve Pedum intervalla, collocatam; ibique depingat solitos Prismatis Colores, puta rübeum ad t, flavum ad s, viridem, ad T, caeruleum ad q, &violaceum ad p.