Latin
LIBER PRIMUS
Newton, Optice 94
Unproofread scanNot analysed yet
Si haec, inquam, ita disposita sint; poteris, interponendo virgulam ferream, aut aliud quodlibet tenue opacum corpus, cujus latitudo sit circiter B Unciae; eoque pacto intercipiendo radios ad k, I, m, n, vel o; efficere, ut Colorum unus quilibet ad t, s, r, q, aut p, evanescat; dum reliqui, ut prius, super charta adhuc apparebunt, nihil immutati: Vel, interposita virgula paulo latiori, efficere poteris ut Colores bini quilibet, ternive, aut quaterni, nihil mutatis reliquis, evanescant: Adeo ut Colorum alius quilibet, aeque ac violaceus, possit exterior fieri in confinibus umbrae ad p; &alius quilibet, aeque ac rubeus, possit exterior fieri in confinibus umbrae ad t; item quilibet eorum possit confinis esse ei umbrae, quae, interpositu virgulae R intermediam aliquam Luminis partem intercipientis, in medio Imaginis intra ipsos colores fiat; &deniqu, quilibet eorum, si, interceptis reliquis, solus relinquatur, possit umbrae ex utraque sui parte simul confinis esse. Scilicet singuli Colores, quaelibet umbrarum confinia sine ullo discrimine ferunt: Et consequenter horum Colorum diversitas inter se, non oritur (quomodo Philosophi adhuc docuerunt) ex diversis Umbrarum confiniis, quibus Lumen varie modificetur. Caeterum id in hisce Experimentis capiendis observandum est; quanto foramina F &H tenuiora fiant, eorumque ac Prismatis intervalla sint majora, cubiculumque tenebrosius sit factum; tanto melius sub manus succedere Experimentum; modo Lueti iq men non usque eo diminuatur, quin Colores ad pt satis adhuc clare discerni queant.