Latin
iii
Newton, Optice iii
Unproofread scanNot analysed yet
Posterioris generis exemplum est hic Tractatus; In quo nova ac miranda Luminis phaenomena aperiuntur, Refractionum inaequabilitas, Radiorum in eandem Superficiem iisdem Angulis incidentium alternae Reflexionis ac Transmissus Vices, variae radiorum prope corporum objectorum Extrema parvo intervallo transeuntium Inflexiones, &sui singulorum Colores connati &immutabiles, clarissimis Experimentis, sine ulla omnino hypothesi, comprobantur simul &explicantur luculentissime. Quare nihil hic opus est ut Lectorem moneam, Luminis Proprietates, ejusque Motuum Leges, sibi in hoc pulcherrimo Opere explicatum iri, stupendas plane ac inauditas, perque omnia retro secula reconditas atque abditas; easdem tamen jam dehinc ita apertas futuras, ita manifestas, ut nemo posthac, hujusmodi rerum intelligens, dubitare possit, quin intimam Lucis Colorumque naturam tam perspectam habeat, tam sibi hic ante oculos positam &penitus patefactam cernat, quam quod in rerum natura uspiam est exploratissimum. Verum, quoniam Illustrissimo Authori visum est, librum hunc Sermone Anglico scriptum emittere, &in Praefatione sua cavere, nequis, se insciente, eum in alium sermonem converteret: Id hic certior faciendus est Lector, hanc Versionem &Authoris jussu incoeptam, &eodem approbante absolutam; &quaecunque in orationis contextu, majoris perspicuitatis gratiâ, aliquantulum immutata sint, paucula quidem illa, sed quaecunque sint, ea omnia vel jussu Authoris vel ejusdem permissu esse immutata. S. C. Authoris Monitio ad Lectorem. DArs aliqua hujus Tractatus de Lumine, scripta fuit Anno 167; ,rogatu Amicorum quorundam e Societate Regali; ad cujus Societatis Scribam tum missa fuit, &in Conventu ipsorum perlecta: Pars autem ejus reliqua, post