Latin
iv
Newton, Optice iv
Unproofread scanNot analysed yet
Annos circiter duodecim addita est, ad Theoriam perficiendam atque absolvendam; Exceptis Tertio Libro, &Propositione ultima Secundi, quae postea ex Chartulis dispersis sunt collecta. Ne controversiis me de hoc Argumento implicari paterer, distuli usque adhuc hunc Tractatum in lucem emittere; &distulissem usque, nisi me movisset tandem Amicorum Importunitas. Siquae aliae chartae super hac Materia, erepserunt injussu meo; imperfectae sunt eae, &forsitan ante scriptae, quàm omnia Experimenta hoc in Libro memorata cepissem, mihique ipsi, quae essent Refractionis Leges Colorumque componendorum Ratio, satis comprobassem. Edidi jam [Anglice] quae mihi de hoc Arcumento visum est emittere; &nolim ea, me insciente, in alium sermonem converti. Coronas Colorum, quae circum Solem &Lunam nonnunquam videntur, conatus sum quadantenus Explicare; Verum, inopia plurium Observationum, Materiam illam aliis penitius explorandam relinquo. Argumentum Tertii quoque Libri imperfectum dimisi; quia nec omnia ceperim Experimenta, quae, cum haec agerem, mecum statueram capere; nec, quae ceperam, omnia iteraverim, donec de singulis ipsorum Circumstantiis possem mihi ipsi facere satis.