Latin
v
Newton, Optice v
Unproofread scanNot analysed yet
In his Chartis edendis, illud solummodo mihi institutum fuit, ut quae Ipse Experiendo comperissem, communicarem; quaeque adhuc restant, Aliis penitius exploranda commendarem. In Literis ad D. Leibnitzium Anno 1676 datis, &a D. Wallisio editis, feci mentionem Methodi, qua generalia quaedam invenissem Theoremata, de quadrandis Figuris Curvilineis, conferendisve eis cum Sectionibus Conicis, aliisve Figuris Simplicissimis omnium quibuscum comparari queant. Et ante hos aliquot Annos, Chartas quasdam Manuscriptas, istiusmodi Theoremata complectentes, utendas tradidi. E quibus quoniam nonnulla postea transcripta offenderam; oblata hac occasione, eas in publicum emisi; cum Introductione praefixa, &Scholio de ejus Methodi Natura subjuncto. Adjecique alium parvum Tractatum de Curvilineis Figuris Secundi Generis, qui itidem ante multos annos scriptus fuit, &cum Amicis quibusdam communicatus, qui mihi Authores porro fuerunt ut eum in lucem ederem. I. N. Lin. DRo, seorsum; lege, aequales. post, proportionem; lege, seorsum. dele, rotunditatis; &lin. 22, pro, partes, lege, defectum rotunditatis. ost, eam; adde, &Prismapost, HE; adde, &linea transversa FG plano fenestrae perpendicularis est. pro, a tergo ad insistendum conspissatam; lege, lineis nigris distinctam. pro, quavis proportione; lege, quovis angulo. lege, denique.