Latin
106
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 106
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis uero miretur quomodo tota compositio per pedem coruinum nominata, eandem possit facere euacuationem quam altera per hermodactylos Dubitatem cum pes coruinus, uel radix eius uim adstringendi habeat, hermodactyli auten magis purgandi, sciat dictam per pedem coruinum con positionem non habere uim purgatoriam ex pede coruino, sed ex aga rico, et enico, quod cartamum medici recentiores appellant. Purgat autem aeque, atque altera compositio per hermodactylos nominata, quoniam Dosis eius est dupla ad dosim alterius, et in durum habentibus uentrem maiorem multo, quam duplam habet proportionem, ut ex his quae antea scrip simus, ex pauli sententia patere potest. Neque uero quispiam miretur compo sitionem purgatiuam ex medicina uentrem adstringente suam sortiri ap pellationem, quoniam in podagricis doloribus, atque Ischiadicis, non minus quaerimus humorum fluxum ad loca dolentia reprimere, quam eorum qui tam fluxere euacuationem, unde et apud paulum inuenitur alia compositio ad podagras, quae percorralium nominatur in quam tamen ueniunt rha Barbarum, et Aristolochia medicinae euacuantem. De eisdem duabus compo sitionibus quas supra secundum paulum annotauimus, etiam Auic. meminit fen. xxii. tertii capite, de solutione podagricorum, et Ischiadicorum. In qui busdam tamen medicinis, sed praecipue in ponderibus medicinarum, à pau lo euariat, ut quas scribit Aui. cum his quas Pau. antea notauerat confer re uolentibus uideri potest. Hic uero occurret aliquis, ac mihi obiiciet, id quod et ipse Aui. atque eius expositoribus antea obiectaui, non haberi ex eorum expionibus, neque quid sit haerba tinctorum siue citrina, neque quid sit pes coruinus de quo Pau (quantum uis male ab Aui. allegatus) intellexit. Liquet. n. ex his quae antea diximus esse haerbam pedem coruinum a ueteri bus dictam ex cuius nomine compono tota suam humit appellationem, nundum ta mem, quae aut qualis nam sit fuit declaratum. Cum ergo et quae, nam aut qua lis sit haerba tinctorum ab Aui. dicta, et quo nomine apud ueteres fuerit in signita, antea docuerimus, quod etiam de haerba fecimus, quam nostri haerbarii pedem coruinum nominant, restat ut quid sit pes coruinus ueteribus et Dios. et Paul. atque Aui. doceamus, quando quidem, et ipse Aui. eam scripsit composi tionem cuius pes coruinus est pars, ne qui uolunt totam facere compionem in quid sit co pede coruino dubitent, ueluti quidam Aui. expositores haesitarunt, aut ronopus. i. sicuti alii radicem pernitiosam pro salutari recipiant. Coronopus, hoc est pes corui pes coruinus inquit Diosc. haerba parua est, oblonga, humi strata foliis fi nus antiquis. sis.