Latin
107
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 107
Unproofread scanNot analysed yet
haec quoque pro olere elixatur, aliqui amnones, aliqui astrium aphri atorsum, Romani caciatricem, non nulli stillago, non nulli sanguinari uocant, hu ius radix in cibo sumpta facit ad coeliacos, nascitur in locis incultis, et in domibus, et in uiis. Omissis in hac haerba Barbaris appellationibus, de quibus non possumus, sint ne recte, an perperam scriptae di iudicare, romana nomina diligentius inspiciamus, ut si qua eorum sint deprauata, corrigamus, atque inde ad eius quam quaerimus haerbae no ticiam perueniamus. Caciatrice sane uidetur dictio corrupta, neque. n. est graeca, neque latina, quare puto galitricem esse legendum, uel quod magis graecae appellationi respondeat galli crus, ut sicuti ideo apud graecos haec haerba coronopus est nominata, quoniam coruini pedis effi giem representat, simili ratione apud romanos galli crus fuerit nuncu pata. Est. n. haerba apii autorem de simplici medicina, quem aliqui putant fuis se Apuleium galli crus, atque etiam sanguinaria nominata, quod etiam nomen uitiatum est, seu decurtatum apud Dioscoridem. Nam sangui nari pro sanguinaria in multis codicibus legitur. De hac autem haer ba idem autor de simplici medicina, quicunque sit refert eadem quae de coronopode Dioscorides, quod uidelicet in locis asperis, et circa ui as addit autem, et rationem. Cur tam galli crus quam etiam sanguinaria nominetur, eo quod scilicet narribus imposita sanguinem fluere facit, et habet (ut inquit) in summitate pedem galli. Haec autem haerba ipsa, si quam sit uulgo nota, et simul eius nomen uulgare manifestauero uereor ne Auicennae, atque eius expositoribus magnam pariam ignominiam, qui in re notissima pueris hesitarint, uerum ista caela re, non est tam parcere antiquis, quam uitam negligere, quae ut antea diximus sub Auicennae, atque eius expositorum autoritate periclitatur. Haec proculdubio illa est, quam partim sanguinariam ab effectu iam dicto, partim Capriolam uulgo appellamus. Plinius unam spetiem graminis facit, et gramen uocat aculeatum, quoniam ei in acu mine aculei sint plurimi, quos ut Idem plinius inquit conuelutos nar ribus inserunt, extrahuntque, ciendi sanguinis gratia, quae licet uerba scribat Plinius libro. xxv. de secunda graminis, ut diximus spetie, ip sam nihilominus libro. xxi. inter haerbas aculeatas, sub graeca appel latione coronopodis numerauit, nesciens (ut arbitror, eandem esse haerbam quam graeci coronopoda, et romani gramen uocant aculeatum, quoniam, ut in aera, et lolio, aegilope, et auena, aparine, et lappa.