Latin
159
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 159
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tamen non adeo est illis errori tribuendum qui plus eloquentiam, quam medicinae artem profitentur, quantum Pli. patrono, qui eiusdem professor ar tis galenum magis, atque Auice. ubi ambo concordant, debuit in nomi nibus medicinalibus immitari. Vterque autem autor pyloro, seu portonarium. Sic. n. Auice. &medici iuniores Aui. sectantes nominant. Inter graci lia intestina non numerant, sed primum quidem ex illis ait Galen. ἐκφισιν . i. exortum nominari, quia ex pyloro primus exoriatur, aut dodeca tylum, seu ut nunc medici loquuntur duodenum, quia ad longitudinem duodecim digittorum extenditur, Auic. quoque fen sexta decima, tertii, Auicenna capite, de anatomia intestinorum, qui sunt numero sex primum ait esse duo denum. Supra uero fen. xiii. capite de anatomia meri, &stomachi scrip serat de portonario, &duodeno, haec uerba. Et in inferiore parte sto machi est foramen, cui continuatur intestinum duodecim digittorum, &hoc quidem foramen nominatur portanarius, &est strictius fora mine superiore. Quoniam est transitus eius quod est contrarium ei, &iste quidem meatus clauditur usque quo completur digestio, ex quibus Auic. uerbis, quae hoc in loco scribuntur, duo elici possunt quae etiam Gal. sentit portanarium non esse primum intestinum, sed id foramen cui continuatur primum intestinum, &esse situm in inferiore parte stomachi, ita quod potius esse ex suba stomachi, quam intestinorum debet iuAuic. sibi dicari, licet de hoc idem Auic. postea fen sexta decima, capite antea allegato, contrarium determinauerit scribens in hunc modum. Et intestinus contrarius duodenum est fundo stomachi continuatum, &habet orificium sequens stoatque gale machum, &nominatur portanarius. Item paulo inferius eodem capi te de amplitudine orificii duodeni. Et eius quidem amplitudo, est amplitudo orificii eius, quod nominatur portanarius. Verum Aui. prae ter id quod sibi ipsi uariis in locis uidetur repugnare, est etiam in hoc Ga. contrarius, qui multis in locis innuit pyloron esse imam uentriculi partem. sicuti cum libro secundo artis paruae hominem pituitosum quo tidie euomentem bilem, dicit huic affectui fuisse obnoxium, quoniam meatus qui biliosum eructat humorem, non paruam huius partem ad pylorum uentriculi transmittebat. Sed manifestius idem Galenus pylorum esse ex suba uentriculi, non dodecatyli, seu duodeni declarat aliis uer l iii bis, libro sexto de aggressibus anatomicis in hunc modum scriptis.