Latin
160
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 160
Unproofread scanNot analysed yet
Statim autem uidebis, si diligentius animaduerteris, in locis quae por tae epatis nominantur meatum, qui ex bilis conceptaculo uenit ad ex ortum intestinorum, non multus post illum qui pylorus nominatur. Hunc autem ipsum pylorum in quibusdam animalibus uidebis crassiorem habentem, secundum propriam circumscriptionem, substantiam uentriculi, ubi primum, ex ea enascitur intestinum. Non nulli uero non dum eum intestini appellatione dignum putant priusquam implicari incipiat, ac propterea quidam uocant ipsum exortum simpliciter, non nulli cum hac adiectione Δολεκάτυλον. Ex quibus Galeni uerbis, si quispiam diligentius ipsa perpenderit, id quod nos dicimus poterit intelligere. Intestinum quod a iunioribus duodenum nominatur, quod non nulli ex uetustioribus, neque intestinum appellandum esse iudicarunt, quoniam non esset implicitum, diuersum esse a pyloro propriam haben te subam imam uentriculi partem, sed crassiorem. neque ad pyloron, sed paulo inferius (hoc est) ad exortum, siue duodenum, bilem transmit ti per proprium meatum, ab ea uesica quae conceptaculum bilis nominatur, prodeuntem. De quo meatu, unus ne sit, an geminus, &ad quem locum terminetur scio a medicis iunioribus plerisque ignorari qui Mundinum sequentes, putant meatum hunc circa sui initia esse unum, demum in processu in duos secari ramos, quorum maior in pluribus hominibus feratur ad duode num, alter uero minor ad fundum stomachi, ut ex calore bilis ad eum perue nientis stomachus ad concoquendum cibum fortior efficiatur. De quo tamen usu Galenus, neque libro quarto de utilitate partium, neque usquam alibi in suis scriptis fecit mentionem. Quin potius libro quinto de uti litate partium quaerit, cur natura non aeque meatum fecit bilem importantem ad uentriculum pertingentem, sicuti ad exortum, siue duodenum. Et respondet non esse hoc naturae negligentiae adscribendum, sed potius be nignitati, quae paruo commodo, quod ex tali meatu uentriculus erat assecu turus, aliud multo maius in commodum noluit corrogari continuam. s. ciborum euomitionem quos flauae bilis acritudine uentriculus irritatus non posset eo, quo concoqui debent, tempore retinere. Sententia ergo Galeni est quam etiam lib. ii. de temperaturis, siue complexionibus manifestat, meatum hunc non semper esse duplicem, ut uidetur sentire Mundinus, qui aliter nescit soluere Galeni dubitationem, tertio de uirtutibus naturalibus, quando per idem collum cystis fellis attrahit choleram, &expellit, sed aliquam do simplicem, &cum simplex est ad intestinum medium inter pylorem, atque ieiunum (idest) ad exortum, siue duodenum peruenire. Cum uero duplex sit ramum eius, maiorem ad statim, dictum exortum, seu duo denum, pertingere, alterum autem minorem ad uentriculi fundum paulo supra pylorum, &hoc maxima ex parte.