Latin
162
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 162
Unproofread scanNot analysed yet
Considerandum primo, quod si cholera uadat ex felle ad sto machum, solum uadit, ut digionem iuuet, non ut abstergat, uel mundifi cet, &ideo paruus fuit meatus, qui ex felle uenit ad stomachum, sed in quibusdam perper errorem in principio generationis. E contra sit, ut hic Aui, &secundo de complexionibus gale. Hanc autem considerationem esse superuacuam, non solum galenus lib. ii. de complexionibus, sed etiam Aui. hoc loco demonstrat, cum dicat in pluribus esse meatum unum conti nuum cum duodeno, quod etiam galenus innuit secundo de complexionibus. Quod si ex usu naturae foret, etiam alter meatus paruus, qui choleram ad fun dum stomachi deportaret, non esset in pluribus meatus unus, sed duoEt si enim aliquando natura aberret in principio generationis, in plu ribus tamen sortitur finem quem intendit, sicuti in pluribus hominibus quinque generat digittos, in paucioribus autem sex, aut quatuor. Vellem autem ut expositor Auicennae causam reddidisset, ob quam pauca quidem bi lis per paruum, meatum transmissa ad fundum stomachi possit stomachum concalefacere, non possit autem ipsius abstergere superfluitates, uel omnino rationem attulisset, cur paruus igniculus sit necessarius illi membro calefaciendo cui tot fornaces, omentum, splen, epar, &ipsum praeterea cor, principium, &fons caloris naturalis, suum calorem impertiuntur. Neque. n. temere Galenus dubitauit, non cur uen triculi calefaciendi gratia, sed cur eius superfluitates abstergendi, non ita ad ipsum nam meatum fecisset, bilem apportantem, sicuti ad intestinum a iunioribus medicis duodenum appellatum. Nam secunda dubitatio non caret ratione, cum idem uentriculus plurimas acceruet superflui tates, &(ut Auicenna inquit) sit lacuna flegmatis. Prima autem futi lis uideri potest, est. n. ac si dubitaretur, cur foco ardenti parua stipula non adiungeretur. Causam autem ob quàm mundinus existimaue rit solui dubitationem Galeni libro tertio de uirtutibus naturalibus, dicentis per idem collum attrahi choleram, &expelli, quoniam (ut mundinus ini quid idem est collum usque ad quandam distantias, postea bifurcatur, causam in quam talis solutionis ignorare me fateor, quoniam si aliquid ualeret, tunc opor teret etiam collum matricis esse bifurcatum, cum aeque per ipsum attrahatur, expel laturque sicuti per collum uesicae felleae, siue cystis fellis.