Latin
161
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 161
Unproofread scanNot analysed yet
Rarissime autem contingere, ut lo ca permutentur, &maior ad fundum uentriculi, minor uero ad exortum, siue duodenum, perueniat. Ex hac autem permutatione magnum dicit accidere incommodum, quoniam continuo uentriculus flauam recipit bilem, &subinde euomere agitur, antequam cibum assumat. Quod si retineat ma gnum, ex eo sentit detrimentum. Quibus uero meatus est omnino simplex, his bilem uniuersam Galenus inquit ad ieiunum defluere intestinum. Ex qui bus Gal. dictis possumus plura colligere. Primum magis hominum na turae conuenire huius meatus simplicitatem, quam duplicitatem. Secundo loco, si duplicitas adsit, conuenientius maiorem ramum ad primum inte stinum exortum, uel duodenum nominatum peruenire. Nam si contrarium eueniat, esse naturae multum aberrantis peccatum, sicuti parum aberrat. cum ex simplici duplicem facit, &minorem transmittit ad fundus uentri culi, ut minus ei possit officere. Hanc autem Gal. opinionem de bilis mea tibus, confirmant uerba Auiccennae, lib. tertio, fen. xv. tractatu de ana tomia fellis, in hunc modum scribentis. Et pluribus hominibus est mea ctus unus continuus cum duodeno, &paulo post subiungentis, haec uer ba. Et non fuit creata in pluribus fellibus uia ad stomachum, ut lauarentur humiditates cum cholera, sicuti lauantur humiditates intestinorum, nisi quia stomachus laeditur per eas, &patitur nauseam, &corrumpitur digestio in ipso, per illud quod miscetur cibo de humo re illo. Idem Auicenna fen prima, primi, doctrina quarta, capite primo, duas tantum cholerae exponit utilitates, unam quae est, ut ipse ait intestina à stercore, &uiscoso flegmate abluere, aliam intestina ani, &musculos perurgere, ut quid sit ei necessarium sentiat, &egestiones emittat Tertiam autem, quam Mundinus scribit cholerae euntis ad fundum stomachi, ad confortandum digestiuam, omnino Auicenna reticet. Quare frustra Auicennae expositor, quicunque sit ille, cuius expositio cum aliis habetur impressa in expione primi capitis, fen. xv. tertii scri bit haec uerba.