Latin
168
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 168
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo au tem stercus in intestinis gracilibus subito generabitur? Quid in istis uehementius ad alterationem existit, quam in uentriculo, nunquid tunicarum multitudo, uel proximiorum uiscerum appositio, uel morae tempus uel natura quaedam in instrumentis caliditas. Item eodem libro inferius similia uerba Galenus scribit, ex quibus colligere possumus, ster cus secundum ipsum, in intestinis gracilibus, &non in uentriculo primum generari. Sunt autem haec. Neque enim cibi quidem antiquam mutant qualitatem, adeo uelociter, ut cum in tenuia inciderint intestina, statim sint stercus. Bilis autem non multo magis, uel urina, ubi uenas exierint, mutant qualitatem citissime transmutationem, ac putrefactionem sub euntia. Apparet autem ex his Galen. uerbis utroque in loco conscriptis, stercora fieri in intestinis tenuibus, non per seperationem, et depurationem a chylo, ut Iacobus forliuiensis, in sua quadam scripsit conclusione quae stionis tactae, secunda particula aphorismorum, in qua quaerit quo in loco faex uel egestio suam recipit formam, non inquam per seperatio nem, &depurationem, siue alterationem magis, quae ad substantiam terminatur, Vnde &idem Iacobus tertiam scribit conclusionem, quam dicit posse probabili ter sustineri. Aliquando faecem, tam quo ad substantialem, quam ad accidentalem formam in intestinis acquiri. Hoc autem non aliquando fit, sed semper in hominibus sanis, ut ex uerbis galeni supra allegatis patere potest. Cui tamen galeno Iacobus contrariam adscribit opinionem, quod scilicet for ma substantialis in corpore naturaliter disposito, &debite recto acquiritur in stomacho. Haec enim est prima conclusio Iacobi, quaestione allegata. Secunda autem altera tacta, quod seperatio, &depuratio faecis a chylo, &accidentalium dispositionum acquisitio, quibus fex a chy lo discernitur, acquiritur in intestinis, Per quas duas conclusiones puta uit Iacobus se inter galenum, atque Auicennam fecisse concordiam, quasi pri ma conclusio foret ex gale. secunda autem ex Auic. opinione, &neutra alte ri contradiceret. Quod si ita esset, ut Iacobus existimauit, tunc omnis contradictio inter Auicennam, atque galenum tolleretur. Verum res contra se habet.