Latin
169
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 169
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut ex antea dictis apparet, galenus est ipse qui sentit stercus in intestinis tenuibus generari, sicuti Auicenna in stomacho, quam Auicennae esse opinionem possum nihilominus ex pluribus Auicen nae uerbis demonstrare. Nam fen sexta decima terti, Capite de anatomia intestinorum assignans causas Auicen. ob quas orificium duodeni sit strictius, quam meri. Inter alias hanc quoque scribit, quoniam penetranti in meri non attribuitur ex uirtutibus naturalibus, nisi uirtus una, pe netrans autem in intestino primo patitur a duabus uirtutibus, quarum una est expulsiua, quae est in stomacho, &altera est attractiua, quae est in intestinis, &adiuuat eam faex, quae prouenit propter summam cibi, et fit facilis propter illud expulsio per uiam temperatae amplitudinis. Quae postrema uerba indicant manifeste faeces, quae alio uocabulo stercora nominantur, in stomacho secundum Auicennam generari, Alioquin ui attractiua duodeni, &aliorum intestinorum non attraherentur. Vnde coactus est dubitare gentilis, quid sit illud quod intestina princi paliter trahunt si tractus faecis est adiuuatiuus, &soluens dubitationem scribit haec uerba, quod principalis attractio cibi ab intestinis fit, ut intestina uoluptuentur, &ex eo sumant aliquid, &quia fex in intestinis, est proportionalis, sicuti urina in uesica, ideo iuuat hanc attractionem faex, quae prouenit ex sum ma cibi. Item paulo post soluens gentilis aliam dubitationem. An intestinis sit uirtus attractiua, in eandem sententiam per haec uerba scribit. Dicendum quod in inte stinis est attractiua uirtus. Nam si intestinis est aliqua uoluptuatio, eius quod est in eis, igitur illud attrahunt. Nam attractio ex uolupetuatione depen det, cum attrahabens attrahat perper uoluptuari, sed in intestina uoluptuantur, eo quod est in eis, cum aliquam ex illo refocilationem recipiant, saltem gracilia, &etiam grossa aliqualiter uoluptuantur in faece, quemadmodum canes in superflui tatibus, sic intestina in faece, uesica in urina, &fel in cholera, ut tertio de uirtutibus nalibus. Haec quidem gentilis, qui in suis uerbis uidetur sentire ita. Faeces trahi ab intestibis, sicuti a uesica urinam, gal. uero ne chylum quidem uult trahi ab intestinis, ex quo nutriuntur, ne dum faeces. Neque uero a uesica, urinaque, se alterum quidem a uentriculo per pyloron ad intestina propelli, uri nam uero a renibus ad uesicam per meatus urinarios, ut de intestinis galen. ipse multis testatur locis, quos nullam omnino uult habere attractiuam, atque imo fibris, seu uillis carere rectis. De uesica autem libro. vi. de interioribus ma nifeste declarat. Auicenna quoque paulo superius afferens pariter rationem, ob quam duodenum sit strictius, quam meri, scribit haec uerba.