Latin
170
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 170
Unproofread scanNot analysed yet
Et illud quod penetrat in hoc intestino est lenius, &planius, &subtilioris quantitatis propter digestionem suam in stomacho, &commixtionem spumae aquosae faccum. Quae uerba exponens Iacobus de partibus no uus Auicennae expositor, scribit in hunc modum. Et res quae transeunt per portanarium, et duodenum, sunt leniores, his &planiores. i. minus asperae, seu magis lenes, &subtilioris substantiae, uel minoris mo lis, uel gracilioris. Primo causa digestionis, quam in stomacho acquisie runt, quae illic permiscuit subtilia cum grossis, &ipsa adaequauit. Secundo propterea quod quae sibi admixtae sunt spumae aquosae faecum, subtiliantur haec ille. Verum Auicennae rationes probantes primum intestinum esse strictius, quam meri, praeter id quod satis uidentur absurdae, Sunt etiam aliter uitiosae, quia alteri contradicunt, per quam postea Auicenna pro bat secundum intestinum semper uacuum reperiri, unde ieiunium nominatur, quia uidelicet cholera citrina uenit ad hoc idem intestinum pura (hoc est) impermixta faecibus, ut exponunt Auic. expositores. Nam si faex Chy lo commixta trahitur ab intestino duodeno, à quo statim descendit ad sequens intestinum ieiunum nominatum, quando poterit cholera citrina pura (hoc est) impermixta faecibus peruenire ad intestinum ieiunume In quo offendit faeces chylo commixtas, sicuti et in aliis sequentibus. Ne que enim possunt dicere integram faecum à chylo seperationem fieri in intestino, duodeno nominato, qui aiunt faeces chylo permixtas usque ad monoculum, &colon quoque perueniret quod indicant, &ipsius Aui. uer ba capite allegato de intestino monoculo scripta, in hunc modum. Et de eis est, quoniam hoc intestinum est inicium reliquarum conuersionum cibi ad faeculentiam, &praeparationis suctiones futurae, accidentis ei ex ne cessitate, licet non sit in illo illa suctio. In quibus uerbis uidetur Auic. sentire fieri faecum a chylo sequestrationem peruenarum messaraicarum suctionem, etiam in crassicribus intestinis. Galenus uero quarto de utilitate partium similem sequestrationem, non quidem faecum, si per faeces stercora intelligamus, ut intelligunt Auic. expositores, sed partium chyli terrestrium, quae postea in intestinis gracilibus, in stercora transmutantur, uult primum in uentriculo fieri, ut uerba eiusdem Galeni libr.