Latin
173
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ar gemon differt a leucomate, hoc est, albugine. Ait paulus Argemon ul cus est eius orbis, qui uocatur iris (idest) arcus caelestis in oculo, extra rubens, intra candidum. Albugo cicatrix est oculorum altiuscula, sicu ti in summo nubecula. Vtinam Auicenna tam bene albuginem ab argemo distinxisset. Nam ex diffinitione albuginis, quam tertio cano nis, idem Auicenna affert, quomodo albugo ab argemo differat non apparet, nisi Plinii patronus, ita hanc differentiam ex Auicennae uerbis manifestet, quemadmodum ego, tam ex Hermolai scrip tis Paulum allegantis aperui. Quod si fecerit hanc euidentem ipsius, in Hermolaum calumniam, aequiori animo tolerabimus. Sed iam uideo me in enarrandis, uel Plinii patroni, atque aliorum medicorum erratis longius, quam proposueram fuisse euagatum, quamuis neque per singu la capita Pliniani codicis, aut anatomices eius patroni discurrentem, sed tantum illa notantem, quae in nostri, aut Hermolai defensiones incurrebant, adeo ut quam ab initio ludum putaram de Pli. erroribus disputa tionem, uideam esse factam utilem quidem, sed pene odiosa; contentionem. Cui tamen primus Pli. patronus non paruam dedit occasionem, dum me Plinium in aera taxantem, non rationibus, atque argumentis, quod aequo animo ferre potuissem, sed dicteriis, atque conuiciis quantumuis illi antiqua ami citia. deuinctum, in sua Plinianarum emendationum praefatione, studet de hone stare. Nunc me sciolum, atque obgarrientem in autorem tot antea saeculis co lebratum, nunc laruas ad pugnam irritam euocantem, nunc indoctum, atque inerudi tum, cui Pli, non sapiat, nunc parum pudentem, &licentiosus appellans calumniato rem, &pleraque alia in me praecipue dictitans, quae etiam Socratem omnius patientisi simum iniuriarum, potuissent ad iram prouocare. Me sane ins non minus mora lem, quam etiam alias profitear phias, ita irritarunt. ut uel mea nam repugnante, co actus fuerim par pari referre, &ea scribere, quae uel amicum qui me pri us momorderat, remorderent. Quem tu Francisse totte admonebis futu rus quidam inter nos ueluti caduceator, sicuti primus pugnae dedisti tesseram.