Latin
174
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 174
Unproofread scanNot analysed yet
Tu inquam Plinii patronum admonebis, atque exhortaberis, ut si Plinii manibus uult, afferro gaudia non maerores, hanc de Plinii erroribus disputationem, in posterum sinat esse sopitam aut si tam omnino renouandam duxerit, modestius illam, quam inco hauerit, peragat, atque ita pertractet, ut debet inter amicos de nul la re alia magis, quam de ueritate contendentes, pertractari. Neque enim ego odi mihi contradicentes, sed potius maledicentes, uel eo maxime, quod me incitant, id quod nollim (si possim) libenter fucere ad maledicendum. Nam &mihi nuper mouere stomachum grammatistae quidam, qui uix ultra primas progressi litteras, audent etiam de altioribus studiis iudicare. Sed garriant ipsi quantum uelint, eorum gar ritibus meae post hac aures obstruentur, ne hac aetate, cum illis de grammaticae regulis disputando, uidear quodammodo repuerescere. Si qui uero, in his quae ad medicinam, aut uniuersam attinent phi losophiam in quibus latissimos obtuli campos, contra me uolentibus dimicare, non adeo pro Plinio, quam etiam Auicenna, atque aliis medicis sectatoribus Auicennae, qui a me in hoc opere fuere notati, gloriosum uoluerint subire certamen, parati sumus eadem quam ab ip sis desideramus, modestia respondere, uel nostros errores, si nos, ac non illos errasse demonstrauerint, retractaturi, uel aliorum magis, ac ma gis, si debiliter defensi fuerint confirmaturi, atque insuper alios, quam plu res, id quod nuper in Plinium fecimus acceruatuir. FINIS. FRANCISCVS Tottus lucensis Nicolao Leoniceno. S. P. D. Decreueram iam a primis studiorum meorum annis, cum medendi scientiae dare operam stataissem, eum mihi praeceptorem deligere, qui &ingenio, ac doctrina caeteros antecelleret. Quare cum uirtutis ea ratio sit, ut latere non possit in tenebris, hominesque uel maxime infimae Conditionis, in lucem proferat, &extollat, factum est, ut te mihi potissimum praeceptorem optarem. Qui eruditissimi cuiusque iudicio, unus esses qui hac tempestate in toto terrarum orbe, praeciptum medicinae decus, et parens optimus, iure optimo habearis. Quam ob rem eo animo ferrariam, uel te uno professore per ea tempora illustrem accessi, ut te unicum haberem, cui me totum traderem, cuiusque disciplina sperarem me omnia quae uellem assecuturum. Nec illa quas de te conceperam spes ulla ex parte me frustrata est. Nam quae de te abseus constanti acceperam fama, ea longe maio ra res ipsa confirmauit. Dum. n.